monumenta.ch > Cassiodorus > 30 > csg457.55 > bnf9389.318 > sectio 60 > sectio 7 > sectio 34 > csg51.131 > bnf10439.63 v > sectio 33 > sectio 22 > bnf9389.380 > sectio 24 > bnf9389.362 > csg68.300 > Ioannes, 14 > bsbClm6224.135 > sectio 30 > uwbM.p.th.f.68.112 > csg48.260 > sectio 39 > 33 > Isaias, 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 2
Audistis in lectione evangelica, fratres mei, quia peccatores et publicani accesserunt ad redemptorem nostrum; et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt. Ex qua re colligite quia vera iustitia compassionem habet , falsa iustitia dedignationem, quamvis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typho superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes; desperant, sed non desperantes; persecutionem commovent, sed amantes, quia etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per charitatem servant. Praeponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt, meliores existimant eos quoque quos iudicant. Quod videlicet agentes, et per disciplinam subditos, et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa iustitia superbire solent , caeteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt; et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. De quorum profecto numero Pharisaei exstiterant, qui, diiudicantes Dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant